ORNITHONES

ORNITHONES
ORNITHONES
seu Aviaria Romanorum, memorantur Varroni de R. R l. 3. c. 3. Nunc Ornithonas dico omnium alitum, quae intra parietes villae solent pasci.
Et mox, In binas species dividi possunt: in prima parte ut sint, quae terrâ modo sunt contentae: ut sunt pavones, turtures, turdi. Altera species sunt, quae non sunt contentae terrâ solum: ut sunt anseres, querquedulae, anates. In iis tria admirationi erant, magnitudo, avium multitudo, et pretium ingens, quos inde perciperent quotannis. De magnitudine sic ibidem Varro: Primus ille gradus antiquus Maiorum nostrorum erat, in quo essent Aviaria duo duntaxat. In plano cohors, in qua pascebantur gallinae, et earum fructus erant ova et pulli. Alter sublimis, in quo erant columbae in turribus, ut summa villa. Contra nunc Aviaria sunt nomine mutatô, quod sint Ornithones, quae palatum suave domini paravit, ut tecta maiora habeant, quam tum habebant totae villae, in quibus stabulentur turdi ac pavones. De multitudine avium sic c. 5. princip. Dicam de hoc Ornithone, quod fructus causâ faciunt. Igitur testudo fit magna, quâ milia aliquot turdorum ac merularum, includere possint. Quidam cum eo adiciunt praeterea aves alias quoque, quae pingues veneunt care, ut miliariae ac coturnices. Magnitudinem pretii inde redeuntis, docet nos Axius apud Varronem eiusdem lib. c. 2. ubi cum loquutus esset de Materterae suae fundo in Sabinis, In hac, inquit villa qui est Ornithon, ex eo uno quinque milia scio venisse turdorum denariis ternis, ut sexaginta milia ea pars reddiderit eo annô villae, bis tantum, quantum tuus fundus ducentum iugerum Reate dedit. Et post pauca, Nonne L. Albutius, homo apprime doctus, cuius Lucilianô charactere sunt libelli, dicebat in Albano fundum suum semper vinci a villa? Agrum enim minus decem milia reddere, villam plus vicena. Pluraque inibi in hanc mentem. Idem l. 3. c. 6. Ex pavonibus M. Aufidius Lurco supra sexagena milia nummûm dicitur capere, quae summa Belgis sit 010. 10. CCC. florenorum, inquit Voss. Idem Ibid. Varro c. 7. ubi de columbis: Parentes eorum Romae, si sunt formosi, bonô colore, integri, boni seminis; paria singula vulgo veneunt ducenis numis; nec non eximia singulis milibus nummum: quas nuper cum mercator tanti emere vellet a L. Axio, Equite Romano, minoris quadringentis denariis daturum negavit: quod de Axio referre etiam non piguit Plinium l. 10. c. 37. Auxêre avitiorum pretia Cenae, praecipue adiciales ac triumphales: unde Varro l. 3. c. 2. Quotusquisque enime est annus: quô non videas epulum, aut Collegia non epulari; quae nunc innumerabiles incendunt annonam. Adde privatorum civium luxum, e quibus Aesopus, tragicus Histrio, cantu commendabiles aviculas, immanibus emptas pretiis, in cena pro ficedulis ponere solebat, teste Val. Maximô l. 9. c. 1. ex 2. et Pliniô l. 10. c. 51. Vide quoque Tertullian. de Pallio c. 5. ubi eum ex avibus eiusdem pretiositatis, ut canoris et loquacibus quibusque, centum millium patinam confiscavisse scribit: h. e. patinam centum millium, quod eius pretium erat, confiscatam sive repositam habuit; ut eam cum vellet, avibus carissime emptis plenam repraesentaret convivis: quarum quamlibet sex sestertiis, sive sex milibus nummûm emptas fuisse, annotavit ibi Salmas. Suetonius quoque cenam Vitellio datam adventitiam a Fratre, in quae scarorum iecinora, phasianorum et pavonum cerebella, linguas phaenicopterûm, muraenarum lactes, a Carpathio usque fretoque Hispaniae, per Navarchos ac triremes petitarum, commiscuerit, narrat in Vitell. c. 13. Et apud A. Gellium l. 15.
c. 8. Negant, Phavorinus inquit, ullam avem, praeter ficedulam, totam comesse oportere: coeterarum avium, atque altilium, nisi tantum apponatur, ut a cluniculis inferiori parte saturi fiant, convivium putant inopiâ sordere: superiorem partem qui edunt, eos palatum non habere, etc. Nihil igitur mirandum, si ex villis tantas sibi opes pararent: praesertim cogitantibus, quanta sit avium quarundam fecunditas: Siquidem ex aliquarum pariuno, si pro Naturae viribus generent, et ex natis atque exinde porro genitis necetur nihil, nec sponte intereat quidquam, annos intra octo esse possint 33474272. quod facilo videbit, qui numerandiartem calleat, Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et Progr. Idol. l. 3. c. 94. Laur. Pignorio, corte coercebantur gallinae villaticae, rusticae Africanae, galli et capi, quorum curator, Gallinarius Varroni dicitur de R. R. l. 3. c. 9. Aviaria vero seu Ornithones cohibebant turdos, pavones, columbas, turtures, luscinias, merulas, anseres, anates, phasianos: quorum omnium custos Aviarius, ut patet ex veter. Inscr. D. M. Oloplutio. Successo. Priscus. L. Vari. Ambiboli Aviarius. Altiliarius etc. Vide praefatum Pignorium Comm. de Servis p. 598. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Villa [1] — Villa (lat.), 1) (Ant.), Landhaus vornehmer u. reicher Leute. Bei den Griechen hatten bes. die Athener Villen (Epauleis) u. bewohnten dieselben während der schönen Jahreszeit. Außer dem Herrenhaus waren noch Wirtschaftsgebäude angelegt u. Gärten… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • FIMO — contumeliae causâ perfundendi Duces Principesque viros, consuetudo, memoratur l. 1. §. 11. ff. de extr. crim. Pauli Sent. tit. 4. l. 5. suggeritqueve exemplum Bibuli Consulis, Plutarch. in Pompeio. Vide supra Canitus et infra in verbo Iacere.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LEPUS — I. LEPUS inter sidera relatus, Graecis Astronomis δασύπους dicitur, de quo Germanicus in Arateis, ad tit. Dasypus, Tu parvum leporem perpende sub Orione. Item, Lepus, sub pedibus Anti canis et Orionis constitutus est. Hinc dicitur Orionis canem… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”